- ZUZUS
- ZUZUSHebr. [Gap desc: Hebrew] monetae apud Hebraeos genus, denario Romano argenteo par, cuius saepe mentio, cum in Misna et Gemara, tum in Syriaca Novi Foederis versione, pro eo quod Drachma est. Valorem autem eius ad receptam olim monetae aestimationem supputans Maimonides, iuxta veterem aeris et argenti commixtionem illi septem aeris partes et octav am argenti inesse vult: Ita ut Zuzis 200. (quae Virginis dos erat) sic commixtis inesset 25. Zuzorum argenti puri valor, id est, siclorum 50. Nam is ita commixtus, quartae sicli argentei parti aequalis erat, ut etiam sumi videtur Chaldaeo Prophetarum Paraphrasti, 1. Sam. c. 9. v. 8. At si argenteus esset totus, binis siclis aequiparabantur. Fuêre autem 200. Zuzi ita Virginis dos, ut minor dari non posset, maior autem esset ita Sponsi arbitrio: nisi quod filiabus suis Virginibus summam duplicari voluit genus Sacerdotale: contra Vitiatae ac Viduae factae, Repudiatae item seu a Leviro renuntiatae, postquam deducta esset, centum solum Zuzi seu 25. sicli, e Sponsi bonis, pro dote, solebant adscribi, quam et Minam vocant. Vide Ioh. Seldenum, Ux. Hebr. l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.